1 | lm|aetola ex urbe remissos|lm quam condiderunt hi qui de Aetolia venerunt, Graeciae provincia, unde Diomedes habuit socios de tribus eius civitatibus, quas habet Aetolia, Pleurona, Olenon, Calydona. sic ergo dixit 'Aetola ex urbe', ut 'et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris'. ideo autem Diomedem Aetolum dicit, quia pater eius Tydeus Aetolus fuit, qui ad Argos fugit, quoniam fratrem patris sui occiderat. |