monumenta.ch > Servius > 238
    >>> Versus 239

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 238

1 lm|et primus sceptris|lm primus inter sceptriferos. namque apud maiores omnes duces cum sceptris ingrediebantur curiam; postea coeperunt tantum ex consulibus sceptra gestare, et signum erat eos consules fuisse. aut quia et alii eiusdem partis reges erant, ut Turnus. sic Agamemnon dux <fuit> totius exercitus, diversae civitates proprios reges habuerunt.
Servius HOME

bav1646.407 bnf7959.234 bnf7960.187 bnf10307.444 csg862.209 med221.345 uldBPL52.113