monumenta.ch > Servius > 235
    >>> Versus 236

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 235

1 lm|alta intra limina cogit|lm quaeritur cur ad privatam domum convocetur senatus, qui non nisi ad publica et augurato condita loca convenire consuevit. sed scimus domum Latini augurato conditam et eandem tam templum fuisse, quam curiam: namque in superioribus legimus 'tectum augustum', id est augurio conditum, item paulo post 'hinc sceptra accipere et primos attollere fasces regibus omen erat, hoc illis curia templum'. merito ergo ad domum regis, quasi ad locum gentibus publicum, convocatur senatus: nam ait in septimo 'tali intus templo divum patriaque Latinus sede sedens'. idcirco etiam in Palatii atrio, quod augurato conditum est, apud maiores consulebatur senatus: ubi etiam aries immolabatur, quod, ut in septimo diximus, Vergilius ad Latini transtulit domum. multi dicunt perite Vergilium nec templi nec curiae hoc loco fecisse commemorationem, sed tantum dixisse 'tecta regia', ut ostenderet, consilium quod initur, non esse complendum, quia nec rite est inchoatum: ea enim quae dicit Latinus, effectu carebunt.
Servius HOME

bav1646.407 bnf7959.234 bnf7960.187 bnf10307.444 csg862.207 med221.345 uldBPL52.113

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik