1 | lm|pacem Troiano ab rege petendum|lm sicut etiam supra diximus, cum per gerundi modum aliquid dicimus, per accusativum elocutionem formemus necesse est, ut 'petendum mihi est equum': Lucretius 'aeternas quoniam poenas in morte timendum', item Sallustius 'castra sine vulnere introitum': nam 'castra' accusativus pluralis est, qui multis errorem facit, ut videatur esse nominativus, quia neutra triptota sunt et similis est nominativus accusativo. |