Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 211
1 | lm|maerentes|lm hoc et ad Latinos et ad Troianos potest referri. sane 'maerere' est cum silentio dolere, 'flere' ubertim lacrimas demittere, 'plorare' cum voce flere, 'plangere' cum aliquibus dictis miserabilibus pectus et faciem tundere, 'lugere' etiam cum habitus mutatione. |
2 | lm|altum cinerem|lm quia dixerat 'innumeras struxere pyras'. |
3 | lm|confusa ruebant ossa focis|lm aut quia dixit simul multos crematos: aut si ad honoratorum cadavera referas, ut supra diximus, 'confusa' propter simul animalia concremata. 'ruebant' autem de cineribus eruebant. adnotandum sane quod 'focos' dixerit pyras, cum focus ara sit deorum penatium. an quod focum dicat ubicumque ignis est et fovetur: unde et Varro focum dici vult. |