monumenta.ch > Servius > 206
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 206

1 lm|finitimos tollunt in agros|lm qui enim e longinquo venerant, referri non poterant.
2 lm|urbique remittunt|lm deest 'unicuique'. et meminit antiquae consuetudinis: nam ante etiam in civitatibus sepeliebantur, quod postea Duellio consule senatus prohibuit et lege cavit, ne quis in urbe sepeliretur: unde imperatores et virgines Vestae quia legibus non tenentur, in civitate habent sepulchra. denique etiam nocentes virgines Vestae, quia legibus non tenentur, licet vivae, tamen intra urbem in campo scelerato obruebantur.
Servius HOME

bav1646.406 bnf7959.234 bnf7960.187 bnf10307.444 csg862.205 med221.345 uldBPL52.112