1 | lm|more tulere patrum|lm quia apud varias gentes diversa fuerunt genera sepulturae, inde est quod alii obruuntur, alii exuruntur, alii proprias remittuntur ad patrias; alii per diem, ut nunc isti, alii per noctem, ut supra Pallas. et perite has varietates Vergilius posuit: namque Heraclitus qui omnia vult ex igne constare, dicit debere corpora in ignem resolvi. Thales vero qui confirmat omnia ex umore creari, dicit obruenda corpora, ut possint in umorem resolvi. |
2 | lmgnibus atris|lm atqui ignes atri non sunt; sed epitheton traxit de negotio, ut 'atris' diceret, hoc est funebribus, ut paulo post 'maestum funeris ignem', id est funebrem: nam maestus esse non potest ignis. |
3 | lm|atris|lm cum concipiuntur. |