monumenta.ch > Servius > 183
    >>> Versus 184

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 183

1 lm|extulerat lucem|lm Asinius Pollio dicit, ubique Vergilium in diei descriptione sermonem aliquem ponere aptum praesentibus rebus, ut hoc loco, quia funerum et sepulturarum res agitur, dicit 'extulerat': item in quarto, quia est navigaturus Aeneas et relicturus Didonem, dicit 'Tithoni croceum linquens Aurora cubile'. quod licet superfluum sit, in multis tamen locis invenitur necessarium.
2 lm|miseris mortalibus|lm qui sunt subiecti tot casibus: Homerus δειλοῖσι βροτοῖσι, id est miseris mortalibus, non timidis.
Servius HOME

bav1646.405 bnf7959.233 bnf7960.186 bnf10307.443 csg862.202 med221.344 uldBPL52.112