monumenta.ch > Servius > 160
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 159 <<<     >>> Versus 161

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 160

1 lm|vivendo vici mea fata|lm diu vivendo, ut in bucolicis 'o Lycida, vivi pervenimus'. 'vici' autem 'mea fata', id est naturalem ordinem vita longiore superavi, in hoc tantum, ut superstes essem filio meo: namque hic ordo naturalis est, ut sint parentibus superstites liberi. fata ergo eius generalia dixit, referens se ad naturalem ordinem, non ad fatum proprium; nam fata superare nemo hominum potest. unde multi sic distinguunt 'contra ego vivendo vici' vitam scilicet filii: nam hoc est 'superstes restarem ut genitor': ut 'mea fata' per exclamationem dictum sit. sciendum tamen, etiam inrationabilia dolentibus dari.
2 lm|vivendo vici]|lm id est supervixi: veteres enim 'vivendo vincere' dicebant supervivere, ut 'multa virum volvens vivendo saecula vincit': nam et in togatis 'victrices' appellantur, quae viros extulerunt: Plautus in Epidico 'quia tibi licuit eum vivendo vincere' (Plaut. Epid. 2, 1, 13).
Servius HOME

bav1646.405 bnf7959.233 bnf7960.186 bnf10307.443 csg862.200 med221.343 uldBPL52.111

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik