monumenta.ch > Servius > 142
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 141 <<<     >>> Versus 143

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 142

1 lm|arcades ad portas ruere|lm eos nunc Arcadas dicit qui intra civitatem sunt. multa tamen exemplaria 'Arcades at portis ruere' habuerunt, ut coniunctio sit, non praepositio, ut 'it nigrum campis agmen' pro 'per campos' et 'it portis iubare' 'per portas'. 'ruere' autem, id est magna velocitate ferri, ut 'excitum ruit ad portus' et 'ruuntque effusi carcere currus'. et 'ruere' pro 'ruebant', infinitum pro pronuntiativo.
2 lm|de more vetusto|lm quia antea per noctem cadavera funerabantur cum faculis.
Servius HOME

bav1646.404 bnf7959.233 bnf7960.186 bnf10307.442 csg862.199 med221.343 uldBPL52.111