1 | lm|mixtique inpune Latinlm apud maiores enim magna erat cura fidei, adeo ut indutiis factis conloqui soliti essent duces populi Romani cum hostium ducibus, summaque severitate vindicaretur, si iniuriam se passos quererentur: denique obsessa urbe a Tarquiniis inter Porsennam et Romanos factis indutiis, cum ludi circenses in urbe celebrarentur, ingressi hostium duces curuli certamine contenderent et victores coronarentur. 'inpune' autem hoc loco sine periculo. |