monumenta.ch > Servius > 133
    >>> Versus 134

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 133

1 lm|pepigere dies|lm pacti sunt: nam ab eo quod est 'paciscor' et 'pepigi' et 'pactus sum' facit, sicut ab eo quod est 'parco' et 'parsi' et 'peperci' facit.
2 lm|pace sequestra|lm media; namque sequester est aut medius inter duos altercantes, aut apud quem aliquid ad tempus seponitur: dictum autem a sequendo, quod eius qui electus sit, utraque pars fidem sequitur. 'pacem' ergo 'sequestram' indutias dicit, id est pacem temporalem et mediam inter bellum praeteritum et futurum.
Servius HOME

bav1646.404 bnf7959.233 bnf7960.186 bnf10307.442 csg862.198 med221.343 uldBPL52.111