1 | lm|salve aeternum mihi maxime palla aeternumque vale|lm Varro in libris logistoricis dicit, ideo mortuis 'salve' et 'vale' dici, non quod aut valere aut salvi esse possunt, sed quod ab his recedimus, eos numquam visuri. hinc ortum est ut etiam maledicti significationem interdum 'vale' obtineat, ut Terentius 'valeant qui inter nos discidium volunt', hoc est ita a nobis discedant, ut numquam ad nostrum revertantur aspectum. ergo cum mortuo dicitur 'vale', non etymologia consideranda est, sed consuetudo, quod nullis 'vale' dicimus nisi a quibus recedimus. |