monumenta.ch > Servius > 93
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 92 <<<     >>> Versus 94

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 93

1 lm|versis arcades armis|lm lugentum more mucronem hastae, non cuspidem contra terram tenentes: quoniam antiqui nostri omnia contraria in funere faciebant: scuta etiam invertentes propter numina illic depicta, ne eorum simulacra cadaveris polluerentur aspectu, sicut habuisse Arcades Bacchylides in dithyrambis dicit: et hoc, ut non nullis frustra placet: nam lugentum mos est prioris habitus inmutatio. alii 'versis armis' in oblicum versis scutis, ne splenderent insignia: arma autem scuta dici ipse declarat, ut 'Lausum socii exanimem super arma ferebant'. sed potest hoc de armis versis non ad Arcadas solum, sed ad omnes pertinere. an 'versis armis' quod interempto Pallante victos iam se Arcades arbitrabantur. alii dicunt hunc morem fuisse, ut de suo duce numquam voce quereretur exercitus, ne seditio paulatim insurgeret, verum armorum ordinem mutantes scuta supina portarent. ergo vel Aeneas ab Arcadibus arguitur quod Pallas non sit vindicatus, vel Euander quod novi hospitis gratia adulescentem temere in bella proiecerat.
Servius HOME

bav1646.403 bnf7959.232 bnf7960.185 bnf10307.441 csg862.194 med221.342 uldBPL52.110