1 | lm|post bellator equus|lm militaris enim disciplinae fuit, ut equus usque ad sepulchrum duceretur, armiger perversa arma gestaret: unde hanc consuetudinem videtur poeta servasse. |
2 | lm|positis insignibus|lm sine faleris. quod autem equum dicit lacrimare non mirum est, cum Homerus etiam divinantem induxerit. Plinius solum equum praeter hominem lacrimare et doloris adfectum sentire dicit. |
3 | lm|aethon|lm nomen equi, quo etiam Aurorae equus vocatur. quod autem equus bellator ducitur et phalanx comitatur, iuxta morem Romanum ait, ut dignitas in regii adulescentis servetur exequiis, quia apud Romanos quod erat vivo concessum, mortuo non adimebatur. |