1 | lm|arsurasque comas obnubit amictu|lm harum unam, id est de duabus vestibus, induit iuveni, altera caput eius velavit: nam supra duas vestes dixit esse prolatas. 'obnubit' autem velavit, translatio a nubibus quibus tegitur caelum: unde et nuptiae dicuntur, quod nubentum capita obnubantur, id est velantur. |