monumenta.ch > Servius > 76
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 75 <<<     >>> Versus 77

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 76

1 lm|harum unam|lm 'unam' pro 'alteram', de duobus scilicet et 'horum alterum' et 'horum unum' possumus dicere: nam artigraphi hoc tantum vetant, ne de duobus 'alium' dicamus, quod de multis proprie dicitur. sane figurate dixit 'vestem induit', ut 'exuvias indutus Achillis', cum in usu sit 'induit illa re', ut 'indutosque iubet truncos hostilibus armis', id est truncos indutos iubet offerri. sane hoc videtur secundum caerimonias flaminum subtiliter dixisse. flamini enim nisi unum mortuum non licet tangere, sed Aeneas plurimos postea occidit. sed aliud est in bello occidere, aliud mortuum tangere. sciendum est tamen, Aeneae omne genus sacerdotii tribui.
Servius HOME

bav1646.402 bnf7959.232 bnf7960.185 bnf10307.441 csg862.192 med221.341 uldBPL52.110

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik