monumenta.ch > Servius > 51
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 50 <<<     >>> Versus 52

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 51

1 lm|nil iam caelestibus ullis debentem|lm vivi enim superorum sunt, mortui ad inferos pertinent, unde in duodecimo 'vos o mihi manes este boni, quoniam superis aversa voluntas'. superis autem debemus omnia donec vivimus, ideo quia, ut dicunt physici, cum nasci coeperimus, sortimur a Sole spiritum, a Luna corpus, a Marte sanguinem, a Mercurio ingenium, a Iove honorum desiderium, a Venere cupiditates, a Saturno humorem: quae omnia singulis reddere videntur extincti. secundum physicam disciplinam dicit: tradunt enim physici omnia nos mereri a superis, quae rursus extincti reddimus ipsis potestatibus supernis. quod et Plato videtur astruere qui dicit, quod cum de effluxione fontium non aliarum quarumlibet rerum, sed ipsarum stellarum, fuerint animae corporibus commodandae, quicquid de ipsis fontibus stellarum ebullit, hoc intellegi debere stellas. ergo priusquam in corpora ingrediantur animae per haec signa erratica transeuntes, singula supra dicta singulae accipiunt, item exeuntes singula singulis redhibere dicit quae in corpus venientes perceperunt.
Servius HOME

bav1646.402 bnf7959.232 bnf7960.185 bnf10307.440 csg862.189 med221.341 uldBPL52.109

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik