monumenta.ch > Servius > 42
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 42

1 lm|tene inquit|lm iteratio est; nam supra ait 'lacrimis ita fatur obortis', sicut in quinto posuit 'et fidam sic fatur ad aurem' et paulo post intulit 'dic ait'. sane sciendum hanc adlocutionem talem esse, qualis illa ubi defletur Euryalus: nam locis omnibus commovet miserationem, ab aetate, a tempore, a vulnere, a spe parentis.
2 lm|cum laeta veniret invidit fortuna mihlm ac si diceret: quantum noceret adversa, cum laeta talem intulit casum? videtur autem dolere quod queri non potest de Fortunae crudelitate, quae ei uno eodemque tempore et tanta contulit beneficia, et tale intulit damnum. 'tene' autem 'invidit Fortuna mihi', ut 'Liber pampineas invidit collibus umbras'.
Servius HOME

bav1646.402 bnf7959.232 bnf7960.185 bnf10307.440 csg862.188 med221.341 uldBPL52.109

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik