1 | lm|qui parrhasio evandro|lm Arcadico a civitate Arcadiae, quam Donatus vult a parra avi dictam: quod procedit, si parra nomen est Graecum; si autem Latinum est, stulte sensit, nam Graecum nomen etymologiam Latinam non recipit. alii Iovis filium Parrhasium dicunt, qui habuit Arcadem filium, ex quo primo Parrhasii, post Arcades dicti sunt. sane Arcadum genera fuerunt quattuor, Parrhasiorum, Maenaliorum, Azanorum, Cynaethorum. alii non Azanos et Cynaethos, sed Azanes et Cynaetheos dicunt. |