2 | lm|vellere signa adnuerint superlm ne in mora sitis, cum captatis auguriis ad bellum exire coeperimus. 'vellere' autem proprie dixit, quia Romana signa figebantur in castris, et cum ad bellum eundum fuisset, captatis auguriis avellebantur e terra: nam alibi ea figi non licebat. sed inter auguria etiam hoc habebatur, si avellentem facile sequerentur, adeo ut cum filio in Orodis bello sit Crassus occisus, qui iturus ad proelium avellere signa vix potuit. quod etiam Flaminio contigit, qui cum imperasset signa tolli eaque non possent moveri, effosso solo in quo erant fixa, vi magna extrahi praecepit, et infeliciter apud Trasimennum pugnavit. alii 'vellere' movere accipiunt: Ennius 'rex deinde citatus convellit sese', et in sacris 'convelli mensa' dicitur cum tollitur. |