monumenta.ch > Servius > 15
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 14 <<<     >>> Versus 16

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 15

1 lm|quod superest|lm id est de reliquo: et est absoluta elocutio, ut 'quod superest laeti bene gestis corpora rebus'.
2 lm|et de rege superbo primitiae|lm aut hoc dicit: primitiae istae quas fecimus, non de plebe sunt, sed de rege superbissimo, id est Mezentio: aut certe regem superbum Turnum accipiamus - nam de ipso legimus 'at Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba miratur' - ut sit sensus: haec spolia et hanc primam belli partem superbo Turno sustulimus. nam hoc epitheton proprium Turni est, quod ei Vergilius pro ingenti scelere dat. apud maiores enim superbia ingens facinus fuit, adeo ut Tarquinius pro multis sceleribus superbi nomen acceperit.
Servius HOME

bav1646.401 bnf7959.231 bnf7960.185 bnf10307.439 csg862.185 med221.340 uldBPL52.109

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik