1 | lm|ensem collo suspendit eburnum|lm vaginam eburneam. sane 'ebur eboris' facit, non 'eburis', sicut 'murmur murmuris': unde quia in principalitatis declinatione varietas invenitur, etiam derivatio varia est: nam 'eburnus' facit ab eo quod est 'ebur', 'eboreus' ab eo quod est 'eboris'. 'collo' autem, id est de collo. paulatim de trunco arboris humanam figuram fecit, ut et sinistram illi det et collum: quod valde quaeritur, an bene. |