2 | lm|et bis sex thoraca petitum perfossumque locis|lm duodecim vulneribus adpetitum: quia, ut supra diximus, totius Tusciae populus in duodecim partes fuit divisus, ut 'gens illi triplex, populi sub gente quaterni', qui singulis lucumonibus parebant. moris autem fuit ut interemptos duces omnis vulneraret exercitus, sicut etiam de Hectore Homerus commemorat. unde est 'quae circum plurima muros accepit patrios'. non ergo ab Aenea, sed ab his qui 'uni odiisque viro telisque frequentibus instant': quod ostendit Mezentius, cum sub Aeneae telis iaceret 'scio acerba meorum circumstare odia': neque enim hoc in illo momento periculi meminisset, nisi eos cerneret inminere. |