monumenta.ch > Servius > 6
    >>> Versus 7

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 6

1 lm|constituit tumulo|lm in colle, quia tropaea non figebantur nisi in eminentioribus locis: Sallustius de Pompeio ait 'devictis Hispanis tropaea in Pyrenaei iugis constituit'. ex quo more in urbibus tropaea figuntur arcubus exaedificatis. ideo autem nunc tropaeum ponit Aeneas, quia nondum plenam est victoriam consecutus, sed occiso Mezentio fugavit exercitum: plenae enim victoriae, ut supra diximus, triumphus debetur. et persolvit vota vel propter tanti ducis interitum, vel quia fas erat etiam de primitiis belli sacrificare. 'tumulo' autem deest 'in', id est in tumulo.
2 lmnduit arma|lm ut 'indutosque iubet truncos hostilibus armis'.
Servius HOME

bav1646.400 bnf7959.231 bnf7960.184 bnf10307.439 csg862.184 med221.340 uldBPL52.108