1 | lm|primo victor solvebat eoo|lm antequam luctum subiret et funestaretur. 'primo' autem 'Eoo' subaudimus 'tempore'; nam Graece ἠώς dicitur quam nos auroram vocamus: Homerus ait ῥοδοδάκτυλος ἠώς. quod nomen Latini traxerunt per derivationem, ut dicerent 'et laetus eois Eurus equis', item 'eoasque acies'. sane ut etiam supra diximus, in hoc sermone prima syllaba naturaliter longa est, sed cum opus fuerit, corripitur, aut licentia nominis proprii, aut quia eam vocalis sequitur. |