monumenta.ch > Servius > 3
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 2 <<<     >>> Versus 4

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 3

1 lm|praecipitant curae|lm urgent: longam enim dilationem sepultura non patitur. sane cum 'quamquam' praemisisset, non intulit 'tamen', ut alibi 'libertas quae sera tamen respexit inertem' cum 'tamen' dixerit, non praemisit 'quamquam'. 'dare' vero 'tempus' relinquere, id est ut breve: et habet emphasin propter multitudinem negotiorum.
2 lm|turbataque funere mens est|lm funere Pallantis κατ' ἐξοχήν: nam est haec consuetudo apud poetas, ut a plebe segregent duces. sic paulo post ait 'interea socios inhumataque corpora terrae mandemus' et intulit segregans 'maestamque Euandri primus ad urbem mittatur Pallas'. sic dictum est 'reliquias Danaum atque inmitis Achilli', item 'forsitan et Priami fuerint quae fata requiras'.
Servius HOME

bav1646.400 bnf7959.231 bnf7960.184 bnf10307.439 csg862.183 med221.339 uldBPL52.108