monumenta.ch > Servius > 2
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 1 <<<     >>> Versus 3

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 2

1 lm|Aeneas quamquam et sociis dare tempus humandis p. c.|lm consuetudo Romana fuit ut polluti funere minime sacrificarent. si tamen contingeret ut uno eodemque tempore et funestaretur quis et cogeretur operam dare sacrificiis, elaborabat ut ante sacra compleret quam funus agnosceret: unde etiam Horatius Pulvillus in Capitolii dedicatione cum ab inimicis ei filius nuntiaretur extinctus, ut quidam putant falso, ut alii, pro vero, ait 'cadaver sit', nec voluit funus agnoscere, donec templa dedicaret. secundum quem ritum etiam Aeneas inducitur ante operam dare sacrificiis, et sic ad sociorum et Pallantis sepulturam reverti.
Servius HOME

bav1646.400 bnf7959.231 bnf7960.184 bnf10307.439 csg862.182 med221.339 uldBPL52.108

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik