1 | lm|hunc oro defende furorem|lm inimicorum iram et post fata saevire cupientem. 'defende' autem est prohibe, ut 'dum teneras defendo a frigore myrtos'. et bene petit ab Aenea sepulturam, quod scit eum ultro concedere, ut probavit in filio: petit autem non de eius pietate dubitans, sed timens iram suorum. |