monumenta.ch > Servius > 862
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 861 <<<     >>> Versus 863

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 862

1 lm|spolia illa cruenta|lm arma Aeneae, Lausi cruore perfusa - inde intulit 'et caput Aeneae', per quod etiam spolia Aeneae intellegimus - nam Lauso nihil detraxerat; dixit enim 'arma, quibus laetatus, habe tua'. si autem 'cruenti', intellexeris scilicet crudelis: sic enim convenit personae loquentis.
Servius HOME

bav1646.399 bnf7761.60 bnf7959.230 bnf7960.184 bnf10307.438 csg862.178 med221.338 uldBPL52.107

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik