1 | lm|rhaebe div res si qua div mortalibus ulla est|lm hoc loco notant Vergilium critici, quod homini sacrilego dedit prudentem sententiam: quam rem ratio naturalis excusat. ea enim quae per naturam movent animos, in quamvis personam cadunt, illa vero tantum sunt prudentium, quae non nisi consilio et ratione deprehenduntur: unde et Terentius servis dat plerumque sententias prudentissimas quidem, sed quae se per naturam offerunt cunctis, ut 'ne quid nimis'. |