monumenta.ch > Servius > 836
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 835 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 836

1 lm|gravia arma quiescunt|lm cur illa pendeant, haec in terra sint, docuit dicendo 'gravia arma': unde et 'quiescunt' dixit. bene 'gravia', ut et galeam arma, sed levia intellegamus. et talis est figura, sicut illa Sallustii 'leonem atque alias feras', ergo et leo fera est. 'quiescunt' autem quasi in terra posita, quoniam galea, quae pendebat, poterat et moveri.
Servius HOME

bav1646.398 bnf7761.60 bnf7959.230 bnf7960.184 bnf10307.437 csg862.176 med221.338 uldBPL52.107

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik