monumenta.ch > Servius > 792
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 791 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 792

1 lm|si qua fidem tanto est operi l. v.|lm 'si qua' pro 'si', ut 'Anthea si quem': aut pro 'si quam fidem'. et quaeritur 'si qua fides' a praeterito, an de futuro dicat. 'tanto' autem 'operi' non de suis carminibus dicit - nec enim sibi adrogaret - sed 'tanto operi', id est pietati et virtuti tuae: nam hic est sensus: ego quidem facta tua, o Lause, et mortem ex pietate venientem non silebo, si tamen credet vetustas ex scelerato homine pium filium fuisse procreatum.
Servius HOME

bav1646.397 bnf7761.60 bnf7959.229 bnf7960.183 bnf10307.437 csg862.173 med221.337 uldBPL52.106