monumenta.ch > Servius > 6 > 775
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 774 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 775

1 lm|tropaeum|lm tropaeum dictum est ἀπὸ τοῦ τρέπεσθαι, id est ab hostium conversione: unde qui hostem fugasset, merebatur tropaeum, qui autem occidisset, triumphum, ἀπὸ τοῦ θριαμβεύειν, id est ab exultatione. sciendum sane Lauso propriam ideo nihil profuisse pietatem, quod in eum pater mente sacrilega munera transferebat deorum et ei occisorum spolia devovebat.
Servius HOME

bav1646.397 bnf7761.60 bnf7959.229 bnf7960.183 bnf10307.436 csg862.171 med221.337 uldBPL52.106

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik