1 | lm|orion cum pedes incedit medii per maxima nerei stagna|lm Orion, ut etiam in primo diximus, Oenopionis regis filius fuit, ei concessus a Iove, Mercurio Neptunoque, susceptis hospitio. hic venator inmensi corporis fuit, qui quodam tempore susceptus a rege Oenopione, cum vellet eius filiam vitiare, ille iratus opem Liberi patris, cuius erat filius, inploravit. is satyros misit, qui soporem infunderent Orioni et sic velut vinctum Oenopioni traderent arbitrio eius puniendum. tum ille Oenopion sopito ei oculos sustulit. caecus itaque Orion cum consuleret quemadmodum oculos posset recipere, responsum est ei, posse lumina restitui, si per pelagus ita contra orientem pergeret, ut loca luminum radiis solis semper offerret. quod ille efficere ita potuit: nam cum audisset strepitum cyclopum Iovi fulmina fabricantum, sono ad eos ductus, unum de his suis humeris superposuit et eo duce oraculi praecepta conplevit. non autem incongrue fingitur ire potuisse per medium pelagus, quasi filius pro parte Neptuni. haec autem comparatio pertinet ad solam corporis proceritatem. alii hunc Orionem tantae magnitudinis dicunt fuisse, ut nulla eum altitudo maris ingredientem potuerit morari, unde inter sidera receptus. sane 'incedit' pro 'incessit', praesens pro praeterito. |