monumenta.ch > Servius > 738
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 737 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 738

1 lm|paeana secutlm paean proprie Apollinis laus est, sed abusive etiam aliorum dicitur; unde Pindarus opus suum, quod et hominum et deorum continet laudes, paeanas vocavit. quamvis quidam alium Paeana esse, alium Apollinem velint, sed vere 'Paean' Apollo. tamen paeana carmen esse victoriae Aeschylus docet, quod ideo Apollini dicatum est, quia malorum avertendorum potens est: unde et ab Homero ultricem inmittens pestilentiam inducitur.
Servius HOME

bav1646.396 bnf7761.60 bnf7959.229 bnf7960.183 bnf10307.436 csg862.168 med221.336 uldBPL52.106