monumenta.ch > Servius > 705
    >>> Versus 706

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 705

1 lm|cisseis|lm Hecuba filia Cissei secundum Euripidem, nam secundum alios Dymantis est. quod autem ait 'face praegnas', haec ratio est, quia antequam pareret, facem se peperisse vidit in somnis.
2 lm|parin creat|lm plus est, quam si diceret 'face praegnas †incendit paret'.
3 lm|urbe paterna occubat|lm subaudis 'Paris': quod ut non diceret, metri est necessitate conpulsus: nam deest 'qui', ut sit 'qui urbe paterna'.
Servius HOME

bav1646.395 bnf7761.60 bnf7959.229 bnf7960.183 bnf10307.435 csg862.166 med221.335 uldBPL52.106

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik