1 | lm|at iovis interea monitis|lm novimus sacrilegum esse Mezentium, novimus quoque Iovem etiam adhortatum esse alios deos, ut a bello desisterent, et dixisse 'rex Iuppiter omnibus idem'. quomodo ergo procedit 'at Iovis interea monitis'? dicimus primum, Iovem iustitiae favere, non partibus: quod si est, iure Mezentium in Turni locum facit venire, ut iustum proelium inveniatur, ne una penitus sit pars a ducibus destituta. quod autem dicitur, sacrilegum Iuppiter admonere non debuit, non admonet, ut vincat, sed ut possit perire. illud etiam frustra quaeritur, quemadmodum numini sacrilegus obtemperare potuerit, cum Mezentium non aperte Iuppiter moneat, sed ei iniciat tale desiderium: unde est 'dine hunc ardorem mentibus addunt, Euryale? an sua cuique deus fit dira cupido?' |
2 | lm|monitis|lm ab eo quod est 'haec monita' hic venit dativus; nam et 'hos monitus' dicimus, ut Persius 'hos pueris monitus patres infundere lippos'. sed a quarta declinatione nec singulari dativo utimur nec plurali: nam unum nomen est de his, quae licet duplicem habeant declinationem, tamen aliquibus eorum casibus propter asperitatem non utimur, ut 'laurui lauribus', cum et 'huius laurus' et 'ab hac lauru' dicamus. |