1 | lmllum autem Aeneas absentem in proelia poscit|lm sic melius, quam sicut non nulli volunt - Urbanus namque sic legit - 'ille autem Aenean absentem in proelia poscit', ut 'obvia multa virum dat corpora morti' de nautis in navi inventis intellegamus. quod non procedit; nam absens dicitur qui recedit: quod nunc Turno congruit, non Aeneae qui interest proeliis. 'ille autem Aenean' legunt, †quo si ita est quia Aeneas 'multa virum demittit corpora morti'. |