1 | lm|osinius|lm ipse est quem supra Massicum dixit. ergo, ut diximus, [si] Osinius proprium est, Massicus appellativum: licet possit fieri ut duo nomina unius sint, ut Numa Pompilius, Alexander Magnus, Numanus Romulus. alii volunt non eundem esse Massicum, quem Osinium; nam duas civitates supra commemorat, Clusium et Cosam: et tradunt potuisse fieri ut hic Osinius rex quidem unius de memoratis fuerit civitatibus, sed sub imperio Massici egerit: nam et Rhamnetem et Romulum, quos in ducum ordinem non numeravit, reges fuisse dixit. alii hunc postea κατὰ τὸ σιωπώμενον volunt venisse, quia in catalogo eius non meminit. |