1 | lm|forte ratis|lm descriptio per parecbasin facta, non enim a superioribus pendet, sed ante dictis adiungitur, ut 'insula Sicanium iuxta latus'. has autem descriptiones esse aptas et raras convenit, sicut etiam Horatius docet in arte poetica, dicens 'purpureus late qui splendeat unus et alter adsuitur pannus': sunt enim ornatui. |
2 | lm|crepidine saxlm crepido est abrupti saxi altitudo. crepidines etiam templorum dici ipsos suggestus, in quibus aedes sunt conlocatae: et crepidines viarum, id est ipsae eminentiae dextrae sinistraeque. sane hoc loco antiptosis facta est propter metrum: 'coniuncta' ergo 'crepidine' pro 'crepidini', sicut 'haeret pede pes' pro 'pedi'. est autem ablativus pro dativo. |