monumenta.ch > Servius > 628
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 627 <<<     >>> Versus 629

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 628

1 lm|quae voce gravaris|lm quae negas fato; vox enim Iovis fatum est: Statius 'et vocem fata secuntur'. hoc autem dicit: utinam quae negas voce, id est fato, mente praestares. nam si Iovis vox fatum est, potest aliud fando fati ordinem commutare. 'gravaris' autem negas, graviter fers. et hac elocutione non nisi per accusativum utimur, ut si dicas 'gravor adventum tuum', id est graviter fero, gravor praesentiam tuam: nam et ipse sic dixit 'quae gravaris'. aliter non dicimus in hac significatione. similiter etiam accusativo casu utimur, cum volumus absolutam facere elocutionem et per gerundi modum aliquid dicere, ut 'petendum mihi est equum, codicem, byrrum' - hinc Vergilius 'aut pacem Troiano ab rege petendum', sic Sallustius 'castra sine vulnere introitum' - nam si dixeris 'petendus est codex', iam non per gerundi modum agis, sed participialiter loqueris.
Servius HOME

bav1646.393 bnf7761.60 bnf7959.228 bnf7960.182 bnf10307.434 csg862.158 med221.334 uldBPL52.106

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik