monumenta.ch > Servius > 617
    >>> Versus 618

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 617

1 lm|nunc pereat teucrisque pio det sanguine poenas|lm ductus est; nam non agit ut pereat, sed magis favet eius saluti: nam statim subicitur, cur indigne fiat 'ille tamen nostra deducit origine nomen', ut in secundo 'iamdudum sumite poenas, hoc Ithacus velit et magno mercentur Atridae'. quod autem dicit 'pio sanguine', Aeneae eum latenter exaequat, qui ubique inducitur cultor deorum.
Servius HOME

bav1646.393 bnf7761.60 bnf7959.227 bnf7960.182 bnf10307.433 csg862.157 med221.333 uldBPL52.106