monumenta.ch > Servius > 179 > 615
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 615

1 lm|quin|lm ut non: nam confirmativa particula est. quidam hunc ordinem esse volunt: namque si mihi, quae quondam fuerat, vis in amore foret, non hoc mihi negares, quin possem pugnae subducere Turnum. alii hoc genus elocutionis accipiunt, ut per ea quae per parenthesin posita sunt, reliquo sensui occurratur, non his quae primo posita sunt: hic enim ad illud quod insertum est 'non hoc mihi namque negares omnipotens' 'quin et pugnae subducere Turnum et Dauno possem incolumem servare parenti'. alioquin dempta hac parenthesi, non congruit primum cum postremo, si ita dicas 'si mihi quae quondam fuerat quamque esse decebat, vis in amore <foret>, quin et pugnae abducere Turnum et Dauno incolumem possem servare parenti': Plautus in Cistellaria 'is servus, sed abhinc annos factum est XVI., cum conspicatus est primo crepusculo puellam exponi' (Cas. praef. 4, 40).
Servius HOME

bav1646.393 bnf7761.60 bnf7959.227 bnf7960.182 bnf10307.433 csg862.156 med221.333 uldBPL52.106

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik