monumenta.ch > Servius > 592
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 592

1 lm|lucage nulla tuos currus fuga segnis equorum prodidit a. v. v. e. h. v.|lm haec adlocutio contraria est superiori, hoc enim continet: obiecisti mihi quod sim et a Diomede et ab Achille conversus in fugam; te vero, o Lucage, nec equorum tarditas prodidit, quod mihi contigit cum a Diomede occisus est Pandarus qui in eodem curru dimicabat, nec aliqua umbra equi tui sunt territi, quod factum saepius in Homero legitur, sicut et paulo post Turnum agit imago bella deserere. potest tamen et ad illud referri quo tempore eum ab Achille nube cava Neptunus eripuit, ut in quinto commemoratur. potest et ad aliud referri, quod Niphaeus paulo ante ab equis suis proditus est.
Servius HOME

bav1646.393 bnf7761.60 bnf7959.227 bnf7960.181 bnf10307.433 csg862.155 med221.333 uldBPL52.106