2 | lm|tacitis regnavit amyclis|lm inter Caietam et Terracinam oppidum constitutum est a Laconibus, qui comites Castoris et Pollucis fuerunt - cum Glauco, filio Minois, in Italiam venerunt et misti cum Ausonis - et ab Amyclis, provinciae Laconicae civitate, ei inditum nomen est. Lacones itaque isti cum secundum Pythagoream sectam a caede omnium animalium abstinerent - unde Iuvenalis 'cunctis animalibus abstinuit qui tamquam homine' - et ex vicinis paludibus natas serpentes occidere nefas putarent, ab iisdem interempti sunt: unde Amyclas tacitas dicit, id est Pythagoreas: nam Pythagorica virtus est quinquennale silentium. Cicero propter nimiam modestiam perisse illos ait, dum a finitimis accipiunt iniurias et tacent eas. est et alia expositio: cum frequenter falso nuntiarentur hostes et inani terrore civitas quassaretur, lata lege cautum est ne quis umquam hostis nuntiaret adventum. postea cum vere hostis veniret, nullo nuntiante, ex inproviso civitas capta est: unde tacitae Amyclae dictae sunt, quod periere silentio. hinc est quod ait Lucilius 'mihi necesse est loqui: nam scio Amyclas tacendo perisse'. vel 'tacitis' de quibus taceatur, id est ignobiles et non dignae aliqua opinione: vel hypallage est pro 'ipse tacitus'. |