monumenta.ch > Servius > 551
    >>> Versus 552

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 551

1 lm|silvicolae fauno dryope quem nympha crearat|lm Faunus hoc loco quidam rusticus intellegendus est, non deus, sicut supra Anxyr, quem legimus Iovem. alii Fauni filium, sed antequam Faunus in deorum numero reciperetur. non nulli etiam nympham non deam volunt, sed Graece sponsam dictam, vel quae recens nupta sit, ne incredibile sit ex duobus numinibus procreatum esse mortalem: quamquam haec numina secundum Aristotelem aliquando moriantur: nam et Eryx, Veneris et Neptuni filius, ab Hercule occisus est.
Servius HOME

bav1646.392 bnf7761.59 bnf7959.227 bnf7960.181 bnf10307.432 csg862.151 med221.332 uldBPL52.106