monumenta.ch > Servius > 542
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 541 <<<     >>> Versus 543

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 542

1 lm|lecta refert|lm proprie dixit: nam spolia quae aptantur tropaeis, legi dicuntur, id est eligi.
2 lm|tibi rex gradive|lm ut 'tibi, Phoebe, sacravit'.
3 lm|tropaeum|lm declinatio latina est, unde paenultima habebit accentum; in numero vero plurali quia tropaea dicimus, sicut Graeci, nec aliquid inde mutilamus, erit in antepaenultima accentus, sicut apud Graecos.
Servius HOME

bav1646.391 bnf7761.58 bnf7959.227 bnf7960.181 bnf10307.432 csg862.150 med221.332 uldBPL52.106

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik