1 | lm|nec procul haemonides|lm hoc nomen licet possit esse patronymicon, quia in 'des' exit, ut dicamus Haemonis filius, tamen melius est ut id proprium esse dicamus, quia nusquam aliud nomen eius aut praemissum est aut secutum: ergo simile est patronymico, ut sit 'Haemonides' sicut Thucydides. |