1 | lm|gnatis parce tuis|lm 'talenta parce' per accusativum Plautine dictum, qui ait in Milite 'parce vocem' (Plaut. Mil. 4, 6, 5). sane qui in Vergilium scripsit declamationes, de hoc loco hoc ait ex persona Aeneae: 'inprobus es, qui aut regi dones, aut filios exheredes'. 'parce' autem est secundum antiquos 'serva', ut apud Lucilium et Ennium invenitur. quod autem dicit 'gnatis parce tuis', cum supra dixerit 'gnatoque patrique', non est contrarium: nam 'liberos' etiam unum dicimus filium, adeo ut Terentius etiam filiam 'liberos' dixerit, ut in Hecyra 'qui illum dignum decreverunt, suos cui liberos committerent', ubi pater de filio ad uxorem loquitur. ergo usurpavit, respiciens ad 'liberos', ut gnatos de uno diceret. |